Jump to content

Pagina:Björnbo Thabits Werk über den Transversalensatz.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

– 24 –


cordae dupli arcus gd ad cordam dupli arcus du et ex proportione cordae dupli areus ub ad cordam dupli arcus eb. Et illud est quod declarare voluimus. (Fig. 10.)


B. Text aus der Bibliothèque Mazarine.


Wir geben im Anschlu$ an den von Bjjrnbo und Sauter festgestellten Text noch einige Stellen aus der S. 6 erwadhnten Handschrift der Bibliothéque Mazarine'), um einen Vergleich zu ermiglichen und fiigen verschiedene Bemerkungen an. Unserem Text auf Seite 6 Zeile 28 bis Seite 7 Zeile 11 entspricht:

Tertius liber eiusdem de figura quae dicitur cata. Nam in ea docet producere dnuas proportiones ex una.

Intellexi quod dixisti super figura, quae nominatur cata et quod interrogasti super apodixi[m] eins et nullam vidi geometricarum figurarum in astronomia utilium ita investigatam ab omnibus sicut istam. Adhibent autem ei operam eo quod ipsa sit valde utilis et necessaria in constructione sperae et quoniam radix est circa quam versantur multa atronomicorum negotiorum. Et si quis alius praeter Ptholomeum praedixit aliquid de figura ista, non ordinavit eum quod de ipsa sermonem, neque aliquis eorum quos audivimus, aequavit demonstrationem sicut ille quoniam duos modos produxit solos ex inventis in ipsa modis ex expositione analogiae. Et sunt, si inter duas periferias ab et bg duae periferiae ad et ge secent se in invicem ad punctum + et sunt periferiae scriptorum in spera maximoram circulorum et unaquaque periferiarum fuerit minor semicirculo, erit proportio subtendentis duplam ae periferiae ad subtendentem duplam e+ periferiae composita ex proportione subtendentis duplam ax periferiae ad... (usw.).

Der folgende Text liefert nichts Bemerkenswertes. Wir geben erst wieder den Seite 7 Zeile 26 bis Seite 8 Zeile 7 entsprechenden Abschnitt:

Et mea intentio est exponere hoc per modos continentes hoc et similia in hypothesim compositionis. Enumeratio autem et expositio earum rerum non erat necessaria Tholomeo neque foventibus rationem eius, sed non disputaverunt de hoc. Explanatio vero necessariornm et apodoxim duorum modorum, quos voluit explanare, necessaria est volentibus fovere rationem ipsius. Ipse vero unam solam partem produxit ex proportionibus demonstrationis horum duorum modorum et omisit reliquas confidens quoniam legens hoc potest invenire similem ipsi in reliquis proportionibus proportionem et elicere sibi demonstrationem ipsius. Hoc autem erat oportunum in temporibus carentibns libris eius. Verum ergo interpretabor hoc una voce quaerentibus interpretationem ipsius et neque scripsi neque demonstravi partes eius in libro. Verum quidam sociorum nostrorum insistens huic et intelligens scripsit sibi et enumeravit modos omnes figurae eius