Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
5
I.- GALLA


errans advenio; sic me malus ardor agebat;
presensi timuique dolos. Nam mixta puellis
60Galla choros antro festos lasciva trahebat;
nec secum Egoni quicquam cur luderet antro.
Pamphylus interea dum cogeret inde capellas
ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam
invisus. Petiit verum ille secreta salicti,
65et stipula doctus pariter fidibusque canoris
carmen inauditum cepit. Tunc sistere silvas
cantu et stare capros et ludere saltibus edos
vidisses. Quid multa feram? Iam certus amorum
in longum tenuit, donec lasciva per umbras
70venisset iuvenis. Timidos quis fallet amantes?
Venit et illa quidem catulis sociata duobus,
illis illudens manibus succinctaque ramis,
voce ciens comites, ne forsan longius iret
Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra
75ylicis argute consedit, et ylice teste
pastorem flagrans cepit spedare canentem,
o! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus
auricomi capitis, quos risus quosque rubenti
obtulit amplexus facie! Vix illa profecto
80abstinuit, quin visa prius se conderet altis
in silvis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas.

  NequicquamTindarus. lacrimas fundis. Narrare solebat
Tytirus, heu! nobis quondam, dum dulcior etas:
— Non lacrimis satiatur amor, non rore cicade,
85non cythiso pecudes eque nec prata fluento. —
Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis
abstulit autumnus cernis ver reddere frondes;
et zephyrus placat quas undas turbidus auster
miscuit; et pandos delphynes ludere sepe
90vidimus in pelago quod sorbserat ante carinas.
Sic peragit fortuna vices: nunc livida vultu
prosternit miseros, relevat nunc fronte serena.
Est reditura dies qua dicas, non tibi primus