Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/231

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
225
XXIV. - A FRANCESCO DA BROSSANO



nazarenis magis quam ierosolymitanis ornatum concessisse voluit, maluitque pauperem virgunculam sed sanctissimam in matrem quam pregrandes evo eo reginas sed superbas habere. Vivat ergo, postquam Deo sic visum est, per longissima tempora preclarum Arquatis nomen, et incole sui grata semper servent insignia. Sepulcrum autem illi erigi laudo: celsitudo enim fulgoris sui et operum suorum magnificentia meruere. Satis tamen credibile est quoniam in conspectu eruditorum parvi momenti erit, cum sepulti virtutes, non ornamenta cadaverum prospectentur a talibus, quibus ipse se sole clariorem hactenus multis in voluminibus fecit; verum ignaris erit monimentum. Horum enim libri sculpture sunt atque picture, et insuper causa percunctandi quisnam tam grandis in eo iaceat homo, que illius merita, qui splendores; et dum responsum talibus dabitur, procul dubio ampliabitur aliqualiter prestantissimi senis gloria. Sane in memoriam tuam unum revocari libet. Honorificentius iacent viri illustres in sepulcro incognito quam in minus egregio, si noscatur: et ut videas, volve tecum quid egerit cum Magno Pompeio fortuna. Penituit eam, reor, quod passa sit eum subtrahi perituris rebus tam infausta morte, ut scilicet proditione pueri egyptii transfoderetur, et idcirco quem magnum viventem fecerat, maximum post mortem ostendisse voluit: et hunc mesta, per diem maris ludibrium singulare, in urna Claudi omnino vetuit, ut quod litoris mare abluit inter Pelusium et Canopum eius crederetur omne sepulcrum; et que sparsa atque disiecta harena non texerat membra, celo texit sydereo, rata quoniam non satis decenter lucanum marmor aut parius lapis texisse potuissent, auxitque in tantum neglectorum reverentiam, ut viator solers assidue angeretur timore ne temerario pede premeret ossa eius qui regum armis et imperio sepissime cervices presserat. Si autem glorioso illi apud suos mori contigisset, considerata rerum gestarum ab eo preeminentia, vix credam satis illi fuisse insignem tumulum quem Arthemisia cariorum regina Mausolo regi viro suo apud Alicarnassum erigi olim fecit. Quam ob rem, antequam ceperis, prospecta quid facturus sis. Quod attinet ad munificentiam suam erga amicos et me, non possem

G. Boccaccio, Opere latine minori
15