ut sibi commissa custodia sit corporis eius, cuius egregium pectus acceptissimum Musarum et totius Helyconis habitaculum fuit, amantissimum phylosophie sacrarium artiumque liberalium abundantissimum et spectabile decus, et potissime eius quod ad ciceronianam spectat facundiam, ut liquido sua testantur scripta. Ex quo fere Arquas incognita patavinis, nedum exteris atque longinquis nationibus, cognoscetur et orbi toto eius erit nomen in precio, nec aliter quam nos Posilipi colles edam invisos mente colimus, eo quod eorum in radicibus locata sint ossa Virgilii, et Tomitaniam Phasinque Euxini maris extrema loca tenentia busta peligni Nasonis, ac Smirnas Homeri, et alia similia honorabitur, ubi nil pendimus hyrcanas rupes, ethiopum monstra seu euripos archadum gelido sub axe sonantes, eo quod talibus ornati titulis non sint. Nec dubito quin ab extremis aliquando occeani litoribus rediens onustus divitiis et mare Adriaticum sulcans navita, a longe venerabundus sublimes prospectans Euganei vertices, secum aut cum amicis inquiat: — Ecce videmus colles suis in visceribus servantes orbis decus et olim dogmatum omnium templum Petrarcam vatem dulciloquum, iamdudum ex senatusconsulto in alma Urbe triumphali insignitum laurea, cuius tot extant laudanda volumina, tam clara sanctissime fame preconia! — Venient et forsan aliquando niger yndus aut ferox hispanus vel sauromata, sacri nominis admiratione tracti, et tam egregii hominis tumulum spectantes pia cum reverentia conditas salutabunt reliquias, suum infortunium execrantes quod vivum non viderint quem defunctum visitassent. Heu! infelix patria, cui nati tam illustris servare cineres minime datum est, cui tam preclara negata gloria! Equidem tanti fulgoris indigna es. Neglexisti, dum viveret, illum trahere et pro meritis in sinu collocare tuo; vocasses, si scelerum artifex, si proditionum faber, si avaritie invidie ingratitudinisque sagax fuisset offensor! Mallem tamen, qualiscunque sis, tibi hic quam Arquati contigisset honor. Sic factum est, ut vetus veritatis servaretur sententia: «Nemo susceptus est propheta in patria sua». Potuit tamen et ipse consilio vitasse, imitaturus humilitate magistrum et redemptorem suum Christum, qui originis sue secundum carnem