non cum delectacionibus corporis que sunt despecte· et re anime peccatrici que non habet virtutem nec posse redeundi ad locum suum nec potest ascendere in patriam suam quia turpia opera delectacionis impediunt ascensum eius sursum· et cum applicuisset sapiens ad finem horum sermonum inceperunt manus sue titubare a quibus pomum cecidit quod tenebat· Et cum cepisset nigrescere facies exspiravit Super quem scolares proni singuli ceciderunt et osculati sunt eum· Et elevaverunt cummuniter ululatum plorantes ploratu magno· Et dixerunt· Ille qui recolligit philosophorum animas tuam recolligat animam et ponat eam in thesauris suis sicut dignum est animam hominis directi et perfecti sicut tu es ⁘
Explicit liber de pomo et morte aristotilis ⁘