Jump to content

Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/28

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Incipit liber de bona fortuna.

HAbitum autem vtique erit hiis dicere quoniam de facilitate est sermo de bona fortuna. putant enim multi felicem vitam eam que bona fortuna esse aut non sine bona fortuna. et recte forte. sine ei exterioribus quorum fortuna est domina; non contingit felicem esse.

¶ Determinandum igitur de bona fortuna et simpliciter bene fortunatus quis est et quibus et circa quid Primum quidem igitur super hoc vtique quis veniens et considerans dubitabit.

¶ Neque enim vtique dicet quis fortunam quod est natura. Natura enim semper cuius est causa huius ut in pluribus autem similiter factiva est. fortuna autem numquam sed inordinate et vt accidit propter quod fortuna in talibus em neque vtique intellectum quendam aut racionem rectam. Etenim hic non minus est ordinatum et semper similiter fortuna autem non. propter quod et plurimus intellectus. et racio ibi minima fortuna vbi aut plurima fortuna. ibi minimus intellctus sed forte quidem fortuna est vt cura quedam dei. a hic non vtique videbitur. deum autem dignificamus dominum existentem talium. vt dignis distribuat et bona mala. fortuna autem et que a fortuna aut vere velue vtique contingit. fiunt. Si autem deo tale attribuimus prauum ipsum iudicem faciemus. vel non iustum. et hoc non conueniens est deo. sed tamen