Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/19

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


CL. MALTRETI PRAEFATIO.



LECTORI.


Si consilium est, erudite Lector, hos Libros non prius legere, quam Auctorem pernoveris qualis fuerit; hinc oculos et manum converte ad consequentem Tomum. Ibi Nicolaus Alemannus, vir doctrina praestans, suis in Historiam Arcanam Praefationibus te voti compotem faciet: simul etiam docebit, quot et quam graves temporis hominumque iniurias Procopii Caesariensis pertulerint. Quod autem vir idem clar. faciendum reliquit aliis de veteri illorum interpretatione iudicium; id sibi sumpserat Iosephus Scaliger, suorum sydus, cum haec ad Davidum Hoeschelium scriberet: Recte iudicas dignum esse Procopium, qui edatur, et quia dignus, et quia male ab Interprete acceptus est. Qui et τὰ καιριώτατα omiserit, et quae retinuit, pessima fide converterit. Nam et finem Belli Gotthici iusto pene volumine fraudavit. Hoc ultimum censurae caput proprie convenit in Christophorum Personam Romanum: qui Tetradem secundam librorum de Bellis ita truncavit, ut triadem fecerit. Caeterae reprehensionis partes ei communes sunt cum Raphaele Volaterrano, Tetradis prioris Interprete. Quando Scaliger ea, quae modo retuli, ad amicum scribebat, Graeca Procopii monimenta nondum praelo in publicum emissa fuerant; praeterquam libri περὶ κτισμάτων: qui quam essent mulli, in loco dicam. Hos multo auctiores Hoëkschelius cum