Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
20
CL. MALTRETI

Historia Bellorum Graece edidit Augustae Vindelicorum, anno Christi 1607. Exinde in scriptoris huius Interpretes virorum eruditorum querela increbuit. Nam versione cum Graeco textu collata, incredibilem perversitatem videbant, dolebantque quod Historia nobilissima tam male in Italia fuisset habita, ubi olim ipsius pater nihil damni a Gotthis, quanvis hostibus, accepisset. Optabant vero ut ingenii praestantissimi soboles conditione quam fieri posset optima Latio donaretur. Instante Iosepho Scaligero, id tentavit Bonaventura Vulcanius: deinde incoepto destitit, senio confectus. Negotium in se ultro receperat Daniel Heinsius, tum iuvenis, in quo diligentia, Scaligero teste, cum eruditione certabat. At illum alia studia sic averterunt, ut promissi munus haud comparuerit. Nec postea extitere libri quatuor de Bello Gotthico, ab Hugone Grotio, ut fama erat, in Latinum conversi: quos nunquam profecto vidi. Cum igitur provincia ab omnibus relicta vacua videretur, eam ego suscepi, iis auctoribus, quibus nihil negare poteram. Excepi tamen Anecdota: propterea quod illam partem Nicol. Alemannus iam feliciter occupaverat. Nunc tuum est, Lector, explorare, si vacat ac lubet, qua rem gesserim fide. In primis vide num actum egerim. Quod ut minori cum taedio faceres, consilium secutus sum eruditissimi P. Philippi Labbe, viri de me optime meriti. Nimirum libros partitus in capita, suum cuique argumentum paucis comprehensum praefixi; ut ibi, lectione fessus, tanquam ad viales lapides sedeas ac respires. Lacunas in hoc Tomo invenies omnino duas aut tres, easque tam breves, ut facillime et minimo quasi saltu transmitti queant. Tot vero tantasque habet editio Augustana, ut in unum collectae, dimidiam fere partem exaequent unius libri. Si placet iter hic complanatum, Lucae Holstenii τοῦ μακαρίτου memoriam grato animo cole Quae enim deerant, ea ille ex MS Codice Vaticano supplevit pro suo in literas, quarum decus erat, amore maximo. Non pauca in Graeco textu correxi, partim propria coniectura, partim ope R. P. Petri Possini: cui debeo, quidquid discipulus Magistro optimo doctissimoque debere potest. Is Romae cum MS. Vaticano exemplar Augustanum, quo tanquam fundo novae editionis utebar, contulit, et quas notavit discrepantes lectiones,