Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
69
HISTORIA ARCANA.

quod ita mortalium rebus moderetur, ut opus non sit aliqua gerendis rebus convenientia, vel ut e consilio factae hominibus videantur, quando temeraria potentia repente ad summum ipsa fastigium possit evehere, quod multis habeatur difficultatibus implicatum; nec quicquam rerum omnium ei obviam obsistat, sed obices molita feratur quo illi cumque constitutum est, omnesque properanti fortunae assurgant decedantque via.

Verum haec non nisi ad dei providentiam facta dictaque credantur. Erat Theodora venusta facie, et alioqui pergrata, statura brevi, pallore suffusa modico ac temperato, acribus oculis, et huc atque illuc incitato aspectu. Res ab ea gestas in scena si quis singillatim dicere velit, prius illum tempus deficiat. Sed paucis illis, quae supra delibavimus, satis indicatos posteris reor huiusce feminae mores. Nunc vero summam habeamus rerum ab ea coniugeque gestorum; nam illis in re gerenda nihil non in communi actitatum; licet diu multumque omnibus opinionem fecerint, quasi in diversas irent sententias, et contraria studia: nam deprehensum est demum ex industria hanc illos speciem simulationis induisse; ne subditi, communicatis consiliis, seditionem agitarent quamdiu de illis opinio esset in ambiguo. Principio quidem simulatis