Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
70
PROCOPII

his ex adverso studiis Christianos inter se quaestionibus, ut paulo post dicam, concitatos, deinde vero factionum populares distraxerunt. Theodora summa contentione studere Venetis dissimulavit, licentia in adversarios permissa per vim ac scelus quidquid liberet atrocissime peccandi. Iustinianus id graviter ferre et indignari, et coniugem in officio continere vel ipsis iussionibus non posse simulabat, Contra nonnunquam hoc alter sumpsit specimen auctoritatis: nam ille Venetorum facinora punienda decernebat; haec in speciem succensere, et iniquo animo se delusam a marito dictitare, Verum, ut dixi, Veneti omnium moderatissimi visi sunt, cum minus quam pro facta licentia vim aliis inferrent. In causis forensibus alter alteri litigatorum per simulationem favit, quorum illum obtinere causam necesse erat, qui inferiorem defenderet, ac principes maiorem partem aeris carpebant controversi. Multis a Iustiniano in familiaritatem receptis, iniuriarum ac scelerum in rempublicam potestas pro libidine permissa fuit, qui postquam largas opes congessissent, ut primum Theodorae offensioni erant, iam habebantur infideles. Caete-