CLAUDIUS MALTRETUS
E SOCIETATE IESU
LECTORI OPTIMO S. D.
Ανεκδοτα iam semel anno 1623 Lugduni separate edita,
adiungo caeteris Procopii Caesariensis Operibus. Quae quidem
ita recenset Nicephorus Callisti F. ut locum Arcanae huic Historiae
postremum tribuat. Eso vero dedissem primum, si mutare ob
Interpretis meritum. licuisset. Novi quantus vir fuerit Nicolaus
Alemannus: amplector nitorem styli: Notas, quas historicas appellavit,
singulari plenas eruditione deosculor. Addiderat censorias, sive
Graeci textus recognitionem, in lectionum diversitate, et eorum,
quae Typographus peccaverat, correctione maxime positam. Eius
modi notas omisi, utpote iam inutiles; cum et lectiones varias in
margine disposuerim, et mendas editionis Lugdunensis vitarim.
Nonnulla tamen collegi seorsum, retulique in emendationes meas:
ubi etiam interpretationem ipsam correxi. Nam hoc in libro ter aut
quater Procopius, nisi fallor, aliud Graece, aliud Latine dicit. ld
quod valde humanum est. Vix enim potest fieri, ut cum Author
quispiam evasit δίγλωσσος ac lingua duplici loquitur, utraque
semper constet, nec diversa interdum proferat. Quamobrem cautius
cum iis agere soleo, qui, ut ita dicam, ore eunt gemino praediti,
diligenterque attendo, num uno verum pronuntient, altero falsum.
Sic attendas velim ad ea, quae ipse in Latinum verti. Iam vero
sine, Lector, paucis commemorem beneficium R. P. Possini.
Eram admodum adolescens, et a consilio suscipiendae interpretationis
Procopii longissime aberam; quando inter ipsius manus Codicem
vidi huius Historiae MS. quem habet amplissima Bibliotheca
Illustrissimi Cancellarii Petri Seguierii. Ex eo ille in exem-