Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
iv
MALTRETI PRAEFATIO.

plar Lugdunense transtulit quidquid diversi legerat, ac multis post annis mihi, Procopii interpretationem aggresso, reliquit, Romam proficiscens. Sed hiabat adhuc exordium cum magna parte sequentis narrationis. Neque enim ex MS. utpote mutilo, suppleri potuerant quae desiderabantur. At eruditissimus Possinus in Italiam consilium afferens iuvandi Procopii, feliciter incidit in MS. Bibliothecae Ambrosianae. Unde cum lectiones varias, atque in primis ea, quae exordio deerant, excerpsisset, ad me pro sua humanitate misit, Ea nunc, a me Latine reddita et huic libro inserta, sic lege, ut magistro meo gratiam habeas. Vale.