Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
74
PROCOPII

protervis tum alia minatus, tum et ne liberis, aut propinquis bona relinquerent interdicens. In horum, quos vocant, haereticorum fanis, ac iis praesertim, in quibus Arii secta celebraretur, opes recondebantur plane supra quam credibile cuiquam sit. Neque enim Senatus universus, aut alia Romani praecipua pars imperii de divitiis cum his delubris conferri potest. Nam iis omnibus erat sacra supellex ex auro argentoque, pretiosis lapidibus omni opulentia et copia maior; domus et pagi refertissima; possessiones ubique gentium, et si quid aliud est mortalibus opum genus: utpote quibus nemo principum aliquando molestiam intulisset. Quin et inultis rectae. sententiae hominibus per occasionem artis et instituti necessaria ad vitam inde suppeditata sunt. Horum ergo templorum publicata bona praedae fuerunt Iustiniano Augusto, IExinde vitae usus quamplurimis praeclusus. Huc atque illuc palantes alii obvium quemque patriam cogebant mutare sententiam. Id homines agrestes impium rati, suadentibus haec sese opponere deliberant; sed a seditionum popularibus passim mactati, alii superstitiosa et insana religione sibi manus intulerunt; pars occupata fura patrio solo sese populatim eiecit: qui erant in Phrygia Montani sectatores, templis in quae se coege-