Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
73
HISTORIA ARCANA.

claudendum. Semper enim a principio in orbem redibat; ita ut sub id tempus nullus fuerit Romanorum locus, aut mons, aut specus a praedis immune; quin multae provinciae quinta et amplius oppressae sint vastatione, Haec mala ab his illata, necnon a Medis, Saracenis, Sclavenis, Antis et barbaris aliis, a me superioribus libris narrata sunt; huc vero, ut iam praefatus sum, illorum omnium causam reiicere operae pretium fuit, Magnam profudit pecuniarum vim pro pace cum Chosroe stabilienda; at pervicacius suam secutus sententiam, solvendi nulla causa foederis auctor fuit, omni studio atque conatu in societatem pertractis Alamundaro et Hunuis, Persarum sociis ac foederatis, quod opportuno loco aperte dixisse mihi videor. Eo ferme tempore, quo seditiones et bella in Romanorum perniciem excitavit, ut omnibus provinciis diversis artibus humano sanguine completis, opimiora spolia reportaret, alias ita excogitavit subditorum clades. Sunt in universo Komano imperio complures Christianorum sectae minime probatae, quas haereses vulgo dicunt, Montanistarum, Sabbatianorum, aliorumque complurium, quae mentes hominum transversas agunt. Hos omnes priori sententia decedere iussit,