Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
76
PROCOPII

imperata. Hoc facto, iam in gentiles saevitiam convertit, qua caesis corporibus, qua fortunis direptis, quorum qui nomina Christo dederunt, utpote qui per speciem malorumque vitandorum id causa fecissent, tandem inter libamina, et. sacrificia, atque impias religiones deprehensi sunt. Quae vero in Christianos ipsos commisit, infra dicturi sumus. Post haec turpes puerorum amores loge vetuit; non a lege lata, sed iam diu antea ea labe notatos iudicio arcessens, nullo prorsus decoro in eos facta animadversione, Hos nemine quaestionem ferente mulctavit, unico teste viro, vel puero, eoque saepenumero servo, etiam invito, et in dominum coacto dicere testimonium; sic enim de causa videbatur liquere. Cuius criminis qui rei agerentur, pudendis truncati publice ludibrio erant; licet initio non omnibus haec severitas, sed iis adhiberetur qui vel Prasinae factioni studerent, vel magnis piis affluentes celebrarentur, vel essent apud principem in offensa. Astrologos iniquo patiebatur animo; hos namque qui latrociniis vindicandis praeerat magistratus, alioqui senes, et bonae frugi homines, camelis per universam urbem infami sane spectaculo vexit, caeciditquae humeris, hoc illis ob-