Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/117

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
HISTORIA ARCANA.

iecto dumtaxat, quod astrorum scientiae periti, ea in urbe degerent. Quare frequens hominum multitudo non ad barbaros dilabebatur modo, sed ad longe dissitas ab orbe Romano nationes. In singulis quibusque provinciis ac civitatibus plerosque vidisses convenas, qui latendi causa iu alienas urbes ultro commigrassent, patria quasi post hostilem devastationem deserta. Qui ergo Byzantii, vel aliis in urbibus opulentiores e Senatoribus essent, sic a Iustiniano ac Theodora de bonis omnibus deturbati sunt; Senatores vero ut. ab iisdem emungi fortunis potuerint, iam dico.

12. Zeno Anthemii nepos eius, qui pridem in Occidente imperium obtinuerat, Byzantii tum erat; hunc de industria designatum Aegypti praesidem in provinciam dimiserunt. Navigio iam pretiosissimis opibus ei: usto, discessum ille ducebat in dies, immanemque argenti vim, aurea vasa geminis, smaragdis, magnique pretii lapillis distincta in navim convexerat. Illi persuadent nonnullis, qui Zenoni haberentur fidissimi, ut auro quamprimum egesto, ignem in imam navim iniiciant; Zenoni vero nuncient, casu concepta flamma in navigio opes periisse. Non ita multo post Zeno repente