Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
88
PROCOPII

habitu, ingenio. Quae sibi scripto respondenda forent, haec non, uti mos est, Quaestori committebat, sed ut plurimum sumebat sibi pronuncianda, licet ei barbare sonaret oratio. Exinde iam turba frequens complevit tribunal postulatura quaestionem; sed apud quos iudices institueret, non habuit. Eorum, qui sunt a secretis et si antiquissimum munus est Principis arcana scribere, concessum id tamen illis non fuit; sed ipse cum reliqua plane omnia scribebat, tum quae magistratus municipiorum sententias ferentes decernere oporteret, nulli in orbe Romano libera iuris dicundi potestate permissa. Sibi omnia imprudenti fastu arrogavit, temperavitque sic iudicia, ut alterutro litigatorum audito sententiam diceret, idque iudicatum esse vellet. Haec non ex aequo aut iure, sed turpi lucro ab eo factitari palam erat, cum accipere munera Caesarem non puderet, cui iam omnem extinxisset pudorem avaritia. Saepissime factum est, ut quae Senatus, quaeve Caesar de eadem re decrevissent, in contrarium caderent; nam fuit Senatus inane quoddam simulacrum, penes quem neque sententiae dicendae, neque tuendi honesti arbitrium esset: