Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
89
HISTORIA ARCANA.

sed consessum impleret ad speciem quandam et ex prisca lege, ac nemini plane mutire liceret; sed ea de quibus consulendum esset, Imperator ac Theodora sibi sumerent, et quae apud se ipsi statuissent, haec obtinerent. Si quis vero causam sibi reo adiudicatam esse haud tutum putavit, praemium Imperatori dedit, qui statim legem conditurus esset omnibus jam olim statutis contrariam. Eam vero legem si quis abrogatam repeteret, Caesar non dedignabatur postliminio revocatam restituere. Ita nihil certum et fixum erat, sed ius volubile atque erroneum; et aequitatis lances eo propendere, quo auri graviore pondere deprimerentur; adeoque publicae in foro patebant officinae, ubi non solum iudicum sententiae, sed et leges ipsae ex Palatio venum prostarent, Referendariis vix erat locus opportunus supplicum libellos Caesari ministrandi, nedum preces exponendi, ut moris est, vel suam de supplice sententiam aperiendi; qui tamen conquisitis undique rationibus iniustis, Imperatorem, suapte natura deceptionibus opportunum, in fraudem impellebant; deinde ad litigatores egressi, dissimulatis quae cum Caesare egissent, ab his