Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/131

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
91
HISTORIA ARCANA.

tentes agros possedit, publica Romanorum interim praecipitata re. Nulla jam conventionibus erat vis ex lege, ex data fide, ex syngrapha, ex poenae stipulatione, aliove compacto, sed ex pecunia tantum Leoni ac Caesari destinata. Neque id vero solum apud illum ratum firmumque fuit; quin ab adversariis lucra ligurire studuit; nam utroque cliente fiduciario emuncto, tandem alterutri nullo dedecore fraudem faciebat; nihil ratus indignum hac ambiguitate fallere, quae sibi compendio foret.

15. Ita quidem Iustinianus. At Theodora sic erat propenso et obfirmato ad crudelitatem animo, ut nullius vel suasione, vel stimulo aliquando peccarit; sed quae sibi visa essent, haec procaci animo summaque contentione actitaret. Ab ea deposcere sibi reum nemo ausus est; cum neque temporis diuturnitas, neque suppliciis expleta crudelitas, neque studiosae preces, neque imminentis irae caelestis terror, quicquam posset illius furorem sistere. Nemo plane vidit unquam Theodorae invisum quempiam in antiquam cum ea gratiam ne post mortem quidem redisse. Nam extincti parentis liberi Imperatricis odium cum paterna adibant haereditate, transmittebantque ad ne-