Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/132

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
92
PROCOPII

potes: ut enim facile in hominum exitium succendebatur furore, ita nunquam deflagrabant irae. Corporis curae studuit, etsi ultra necessitatem, tamen citra animi libidinem. Maturrime balneum ingressa absolutis tardissime lavationibus pergebat ad ientaculum, mox se tradebat quieti. | Ad prandium, ad coenam nullam non adhibuit ciborum varietatem et copiam. Somni semper illi longissimi, ac succedanei, diurni quidem usque ad primam noctem, nocturni vero ad solem Orientem; sic vero in omnem intemperantiam prolapsa, tantulum reliqui temporis esse sibi satis putavit ad Romanum moderandum Imperium. Si cui Caesar negotium daret inconsulta Theodora, eo loci res illi deveniebat, ut mox summo cum dedecore magistratu abeunti turpissima morte pereundum foret. Rebus mature conficiendis plane natus Iustinianus erat non solum continuis vigiliis, ut diximus, sed etiam ingenii et aditus facilitate, qua tanta fuit, ut ignotis, omninoque obscuris hominibus locus esset, non illius conveniendi modo, sed in communi conserendi sermonis, et secreta libertate loquendi, At apud Augustam sero ac difficile summatibus ipsis aditus patebat, qui tanquam mancipia gregatim singulis diebus in angusto et aestuoso