Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
93
HISTORIA ARCANA.

cubiculo assidebant, ne absentes graviter periclitarentur, Adstabant vero summis pedibus innixi, erectis cervicibus, extante facie, ut egredientibus eunuchis essent conspicui, Accersebantur autem certi quidam, iique vix, et diebus post multis. Ad illam ingressi perpavidi statim se subducebant, eam venerati dumtaxat, summisque labiis utrumque pedem osculati. Nam loqui vel aliquid petere nemo iniussus audebat, Degeneraverat in servilem hanc adulationem Senatus, Theodora magistra; Romanumque Imperium deformabatur, partim levitate tyranni, qua nihil firmum erat, partim difficili Theodorae protervia, quae peragendis rebus officeret. Sic illi quidem inter se distarunt ingenio vivendique ratione; sed aeque mens fuit utrique auri ac sanguinis avida, et veri nescia; nam fuerunt ambo mendaciorum artifices ingeniosissimi. Si quis Theodorae infestus levissimae culpae insimularetur, inde conflata calumnia, quae in hominem minime conveniret, exacerbatoque crimine uno, iam infinita alia aggerabantur, statimque iudicium de expilandis subditis constituebatur, ad se convocabat iudices ambitiose inter se certa-