Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
viii
ALEMANNI EPISTOLA DEDICATORIA

Ecclesiasticos licentia, quam in pium probumque Principem cadere minime posse et summus ille vir affirmabat, et boni omnes intelligunt. Haec porro in posterum Christiana Respublica mirari desinet, et quae Iustinianum suspicere adhuc visa est, licet despectura dehinc non sit, est tamen eius vicem, casumve infelicissimum deploratura; cum hic lubricos videbit calles, viamque vitae periculosam, quam Iustinianus ingressus, a vera regiaque deflexit, ac demum ad petram Christum. offendit, sibique praecipitium paravit. Tantum ac tam illustre Iustiniani exemplum sub eius auspiciis in publicum. prodire par est, qui in Ecclesiasticas ita curas incumbit, ita sacerdotalem tuetur dignitatem, ita denique propagandae Religioni studet, ut facere te omnes videmus, et publice gratulamur. Nec dubito quin Baronius ad tui quempiam similem delatum hunc librum voluisset, si tum a se inveniri contigisset, cum Apostolicum Bibliothecarium. agebat. Nune vero dum pro munere meo Vaticanam Bibliothecam perlustro, et optimos quosque libros, qui ad publicam utilitatem edantur Iussus perquiro, hic se mihi primus obtulit, quasi non temere ae fortuito delitesceret, sed te patronum praestolaretur. Hunc tibi tot nominibus debitum ego pro mea in te observantia defero, do, et si qua pars hic mea est, dedico.