ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO D.
D. LUDOVICO
CARDINALI LUDOVISIO,
S. R. E. CAMERARIO.
Nicolaus Alemannus F.
Qui publicum favorem, sive Principum gratiam sibi. conciliare
novarum rerum narrationibus consueverunt, nihil opportunius, nihil
magis ex usu esse suo hac historia fortasse credent, quam ex
Vaticana Bibliotheca depromptam, ad te, Cardinalis Amplissime,
defero: usque adeo rerum novitate, variisque casibus ea referta est.
Verum neque haec ita nova sunt, ut acroamata quis esse putet,
iucundum scilicet, sed inutile animi delinimentum: neque ego tuam ita
quaerere gratiam necesse habeo, qui eam singulari tuo beneficio
longe ante tenere visus sim mihi, quam ullis vel factis, vel
obsequiis promeruerim: neque tuus ille sublimis animus, quem in
gravissimis rebus nunquam non occupatissimum videmus omnes, novis
eiusmodi rebus capitur, quibus ut alii capiantur otii suavitas potius
concedit, quam negotii severitas, Est tamen haec historia a tuis
Ecclesiasticis curis non aliena. — Nam Imperatoris Iustiniani (qui
huiusce libri est argumentum) in sacerdotalem ordinem, in summos
sacrorum Antistites, in rem Ecclesiae publicam, ad hanc ferme
diem mirati sumus effusam licentiam: et Cardinalis Baronius aequalis
doctrinae vir ac pietatis, cum huius Imperatoris res in annales
referret, vehementer etiam atque etiam hunc Procopii librum
expetivit, quod inde compertum fore putaret, Imperatoris Iustiniani
mores qui fuerint, quod ingenium, quae prudentia, quae denique
pietas; cum non bonam de illo opinionem movere videretur illa eius in