Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/212

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
PROCOPII

undique patens barbaris, militaribus praesidiis firmavit, omnesque eius limites extructis munitionibus sepsit. Ego vero in libris aliis alia pleraque prosecutus, nunc litteris commendabo, quam ille aedificiis testatus est beneficentiam. Equidem Cyrum Persam audivimus regem optimum, et popularibus suis auctorem regni praecipuum extitisse: at compertum habere nequeo, num talis revera fuerit Cyrus ille, qualem Xenophon Atheniensis in ipsius institutione describit. Fortasse enim scriptoris industria rebus gestis ornatum dedit, eloquentiae pigmenta liberalius adhibens. Iustiniani vero principis nostri (quem merito dicendum censeo natura regem, cum, ut verbis Homeri utar, patrem se praebeat ille benignum) si quis attente dominatum consideret, quidam ei ludus regnum Cyri videbitur. Fidem certe faciet imperium adeo propagatum, ut eius finibus ac potentiae, quemadmodum proxime dicebam, alterum tantum adiectum sit, eoque amplius. Clementiam imperatoris ostendent, qui insidiarum, quas ipsius vitae struxerant, manifesto convicti, non vita solum fortunisque suis fruuntur hodie, sed Romanis etiam exercitibus praesunt, ac se consulibus ascriptos vident. Iam, ut dixi, ad ipsius aedificia veniendum: ne forte posteri, cum et molem