Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/213

E Wikisource
Haec pagina emendata est
173
DE AEDIFICIIS I. 1.

et numerum illorum ingentem cernent, ea negent viri esse unius opera: quippe multis veterum factis, quibus auctoritas historiae deest, ipsa virtutis excellentia iam fidem abrogat. Porro convenit primam sedem orationis in iis esse, quae Byzantii visuntur, Nam, ut veteri fertur adagio, qui opus ordiuntur, frontem oportet illustrem ponant.

1. Aliquando Byzantii vilissima capita et colluvies plebis, cum in Iustinianum Augustum rebellassent, seditionem moverunt, dictam Nica; quam in libris de bellis nuda accurataque narratione exposui. Ac ne cuiquam obscurum esset, illos execrabili furore percitos, non minus in deum cepisse arma, quam contra imperatorem; Christianorum ecclesiam igni delere non dubitarunt; aedem illam appellant Byzantii Sophiam, vocabulum supremo numini convenientissimum nacti. Tantum autem piaculum permisit deus, praevidens, quantum decus instaurati templi futurum esset. Tum quidem ecclesia in cineres penitus redacta iacuit: ipsam vero haud multo post Iustinianus Augustus sic exornavit, ut si quis antea Christianis aliquam eorum, quae iam cernimus, protulisset effigiem, et quaesivisset, num everti templum, itaque restitui cuperent, illico, mea quidem sententia, peroptassent videre dirutum, ut felici vice hodiernam formam acciperet. Ergo