Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/304

E Wikisource
Haec pagina emendata est


PROCOPII CAESARIENSIS

DE AEDIFICIIS DN. IUSTINIANI

LIBER IV.




Grave et magnis plenum ausum periculis videtur mihi vastum traiicere pelagus exarmato navigio. Idem vero est Iustiniani Aug. aedificia tenui oratione percurrere. Nam ille haec, aeque ut caetera, quaecumque aggressus est, supra historiae facultatem extulit animi magnitudine. Praesertim in Europa, cum studeret opem aequare necessitati, opera fecit, in quibus describendis et lingua et stylus vehementer laborent. Nimirum talia sunt, qualia postulat fluminis Istri vicinitas, et consequens inde necessitas, ob imminentes illis partibus barbaros. Et vero instant Hunni Gotthique accolae: vim faciunt gentes Tauricae Scythicaeque, Sclaveni, et quicunque vel Sau-