Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/305

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
265
DE AEDIFICIIS IV. 7.

romatae hamaxobii, vel metanastae ab historicis antiquissimis dicti sunt; ac si qua alia ferina hominum natio ibi domos habet, aut per pascua vagas, aut stabiles. Cum autem illis in bellum usque prurientibus occurrere contenderet Iustinianus Aug. nec defunctorie quidquam ageret, necesse habuit munitiones innumeras excitare, ac nescio quot praesidia militaria constituere, nihilque non obiicere, quo hostes implacabiles atque insociabiles arcerentur: bellum ita soliti facere, ut illud nec cum causa suscipiant, nec praevia clarigatione inferant, nec finiant aliqua compositione, vel pactis induciis intermittant, sed capessant absque praetextu, nec nisi ferro dirimant. Nihilominus ad reliquam historiam progrediemur. Nam praestat semel inchoatum opus ad finem perducere, quam retrocedendo relinquere imperfectum: maxime cum simus culpandi merito, si gravemur dicere quae principem nostrum non piguit benefacere. Prius autem quam Europaea ipsius aedificia recenseamus, pauca de hac orbis parte praefari convenit.

Ex Adriatico pelago aquarum pars influit recta in continentem, a reliquo mari abscedens, sinumque Ionium efficit, terram longo meatu ita scindens, ut a dextra Epirotas atque alias nationes, a laeva Calabros alluat.