Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/312

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
272
PROCOPII

fundens aquam ex illis montibus, et in rivulum abiens. Ubi pluit, surgit ibi torrens altissimus ac rapidissimus, collectas ex concavis aquas inter scopulos longe devolvens. Hac facilis ad Thermopylas eamque Graeciae partem aditus patebat barbaris. Hae montium fauces utrinque olim munitae fuerant, hinc urbe Heraclea, cuius proxime memini, inde Myropole, modico spatio interiacente. Collapsa pridem utriusque moenia Iustinianus Aug. reaedificavit, ac muro firmissimo obstruxit angustias, eoque iunctis geminis montibus, barbaris transitum interclusit: inde etiam fit, ut cogatur torrens intra murum stagnare, atque hoc superato effundere se quo sors tulerit.

Urbibus Graeciae citra muros Therinopylarum positis securitatem peperit, moenibus omnium instauratis. Iam enim pridem corruerant, Corinthi quidem, vehementibus terrae motibus; Athenis vero Plataeisque et in reliqua Boeotia, vetustate summaque incuria. Denique nullum oppidum infirmum sivit esse et incustoditum. Ipsi enim subditis advigilanti haec incidit cogitatio, si quando barbari Thermopylarum viciniam incursarent atque intelligerent perituram sibi operam perrupta illa ac superata munitione, quandoqui-