Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/311

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
271
DE AEDIFICIIS IV. 2.

suit amori illi suo in subditos; sed insuper multa intra muros castella aedificavit, consilio sane opposito ad humanam fortunam, cui nihil firmum est, nihil invictum: ut si quando his muris quomodocumque hostis potiretur, praesidiarii se in castella reciperent. Quin et horrea in tuto, et aquarum receptacula ubique fecit: ibidem stationarios milites ad duo fere millia collocavit: quod ante ipsum omni memoria nullus fecerat imperator. Quondam enim, ac nostra etiam aetate, muri illi a defensoribus plane vacui fuerant. Si quando hostes incursiones facerent, agrestes indigenae, mutato repente instituto, ex tempore bellatores prodibant, ibique in orbem custodiam agitabat: sed eorum imperitia faciebat, ut cum ipsis Graecia in potestatem hostium facillime caderet. Eiusmodi parsimonia in causa fuit, cur illa regio diutissime patuerit barbarorum incursibus.

Ita quidem Iustinianus Aug. Thermopylarum munitiones firmavit. Urbium vero, quae extra Thermopylas in eo tractu sat multae sunt, nulla fuit, cui valida moenia non extruxerit maxima cura. In his fuere Saccus, Hypata, Coracii, Unnum, Baleae et Leontarium. Haec autem Heracleae fecit. Ex Illyrio in Graeciam venientibus gemini occurrunt montes, qui ad multum spatium inter se proxime coeunt, efficiuntque in arcto semitam, sive quas appellant Clisuras. Fons e medio manat, aestate aptam potui limpidamque