Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/314

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
274
PROCOPII

in insula condidit, suoque, ut par erat, donavit nomine. Echinaei quoque, Thebarum, Pharsali, caeterarumque omnium Thessaliae urbium, in quibus est Demetrias, et cui nomen Metropolis, Gomphi item ac Tricattus, muros aevo labentes, ac, si quis adoriretur, nullo negotio expugnabiles, refecit optimeque communiit.

Age vero, quandoquidem pervenimus in Thessaliam, oratione ad montem Pelion flumenque Peneum provehamur. Effundit mons Pelius tacitis lenem aquis Peneum, quo circumfluo ornatur urbs Larissa, ibi Phthia iam non extante; quippe quam vetustas delevit. Placidissime amnis hic labitur ad mare usque: regio cuiusque generis fructibus dulcibusque aquis abundat. Verum incolae his commodis frui prohibebantur metu, quo semper trepidi, barbarorum vim expectant, cum nusquam praesidium esset, nec salutis perfugium. Larissa certe et Caesarea, collapsis grandi ruina moenibus, fere undique nudae erant. Iustinianus vero Aug. utriusque muris firmissima fabrica restitutis, regionem illam vere beavit. Non procul eminet montes praecipites, procerissimisque arboribus convestiti. Hae Centaurorum sedes, ubi cum Lapithis depugnarunt, ut fabulantur veteres, quoddam iactantes extitisse olim hominum genus monstrosum ac biforme. Nonnullum retinet fa-