Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/315

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
275
DE AEDIFICIIS IV. 3.

bula testimonium, inditum vocabulo castelli his montibus impositi. Id enim etiamnum Centauropolin vocant: cuius muros iam collapsos Iustinianus Aug. restauravit ac muniit cum castello Eurymene ibidem sito idemque passo. Alia item castella plurima princeps hic noster in Thessalia renovavit: quorum nomina cum lis, quae in Macedonia construxit, paulo post in catalogo referam.

Iam vero ne qua pars Graeciae praetermittatur silentio, in Euboeam insulam traiiciamus, Athenis et Marathoni proximam. Ergo insula haec Euboea Graeciae obiacet, procurrens in mare. Avulsa olim videtur, ita ut prius continens fuerit, deinde freto rupta discesserit. Hic enim ad urbem Chalcidem terram dividit meatus maris angustus, ac littoribus utrinque contractus in latitudinem rivi: est autem freto nomen Euripis. Talem habet Euboea situm. Porro fretum una iungitur trabe; qua quoties lubet imposita, videntur indigenae continentem incolere, et in oram adversam pedibus eunt: eadem amota, scaphis transfretant, fiuntque denuo insulares. Itaque uno ligno iam superiecto, iam sublato, pedites modo sunt, modo nautae. Peninsula est Pallene; cuius aditum prisci incolae muro praestruxerant; ita-