Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/326

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
286
PROCOPII

peratores, ut positos trans Danubium barbaros traiectu prohiberent, amnis illius oram oppidis et castellis praetexuerant, passim a dextera, alicubi etiam a laeva extructis. Haec autem non sic aedificaverant, ut inaccessa essent adoriri parantibus, sed tantum ne fluminis ripa a defensoribus vacaret omnino; siquidem regionum illarum barbari ab oppugnandis moenibus abhorrebant. Multa certe munimenta una admodum turri constabant; unde merito monopyrgia dicebantur: nec nisi perpaucis stationariis instructa erant; idque tunc ad incutiendum barbaris terrorem, quo refugerent Romanos aggredi, sufficiebat. Postmodum vero Attilas cum ingenti exercitu irrumpens, munitiones illas nullo negotio disturbavit, ac late Rom. imperium populatus est, nemine repugnante. Demum Iustinianus Aug. eversa restituit, non in pristinam formam, sed in eam, quae longe validissima sit: nova insuper fecit plurima; itaque Rom. imperio plene reddidit amissam antea securitatem: quae plane, uti acta sunt, edam.

Ex montibus Celtarum, qui Galli nunc appellantur, natus fluvius Ister, amplam circuit regionem, cuius maxima pars humano cultu penitus vacat: alicubi incolas habet barbaros, qui victu ferino gaudent, aliis gentibus in-