Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/327

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
287
DE AEDIFICIIS IV. 6.

sociabiles. Daciae proximus, barbaros, qui ad sinistram habitant, discludere incipit a Romanis dexteram obtinentibus. Quapropter Daciam illam Romani Ripensem vocant: ripa enim Latina vox fluminis oram significat, Ad ripam prima olim condita fuerat urbs Singedon; deinde capta a barbaris, statim aequata solo ac penitus desolata: quem in statum alia munita loca iidem redegerant. Illam Iustinianus Aug. quanta est, instauravit, moenibusque cinxit firmissimis, ut iam denuo urbs clara sit atque insignis. Praeterea novum castellum excitavit, munitissimum et Singedone octo milliaribus dissitum; ut merito inde dictum Octavum sit. Ultra urbs antiqua fuit, Viminacium: quam imperator, iamdiu ab imis dirutam fundamentis, ita restituit, ut nova videatur.

6. Ab urbe Viminacio porro pergentibus, munitiones tres in ora Istri occurrunt, Picnus, Cupus et Novae: quarum et fabrica et nomen in una turri antea consistebant. At nunc Iustinianus Aug. tot tantaque aedificia ac propugnacula illis adiecit locis, ut ea non inani urbium titulo et dignitate insignierit. Contra Novas, in adversa continente, turris erat derelicta iampridem, nomine Literata: Lederatam veteres appellarunt. Ex ea magnum