Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/329

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
289
DE AEDIFICIIS IV. 6.

ripae: atque horum quidem alterum, quod in adversa est continente, Theodoram, alterum vero situm in Dacia, eodem quo opus vocabulo, utique Latino, Pontem appellarunt. At quoniam pontis ruderibus et fundamentis sic fluvius impeditur, ut ibi sit innavigabilis, propterea mutare cursum adigitur, subindeque alveum repetit, quo navigia perferat. Utroque castello vetustate et barbarorum impressionibus everso, Pontem a dextra amni appositum nova firmissimaque refecit fabrica Iustinianus Aug. et hac tutos parte Illyrios praestitit. Quod autem est e regione ac Theodora dicitur, nulla id cura dignatus est, utpote barbaris illius orae expositum. Hae vero novae sunt post Pontem munitiones ab ipso excitatae: Mareburgus, Susiana, Armata, Timena, Theodoropolis, Stiliburgus, et Halicaniburgus.

Vicinum est oppidum, Ad aquas dictum, cuius modicam partem collapsam erexit imperator. Postea Burgonovore, Laccoburgus, ac Dorticum castellum, quod aevo deletum instauravit, arcemque munitissimam fecit, Turrim unam, cui nomen Iudaeus, ea specie formaque auxit, ut dicatur ac vere sit castellum egregium. Ad haec Burgum altum, desertum antea ac