Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/328

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
288
PROCOPII

ac praevalidum castellum fecit imperator noster. Post Novas, castella sunt Cantabazates, Smornes, Campses, Tanatas, Vernes ac Ducepratum: et in ripa ulteriori alia multa, quae a fundamento aedificavit. Sequitur quod vocant Caputbovis, Traiani Aug. opus: deinde vetus oppidum Zanes: quae omnia princeps noster firmissime circummunivit, et inexpugnabilia reddidit imperii propugnacula. Non procul a Zane castellum est, cui nomen Pontes. Scissus ibi fluvius exiguam partem ripae circumdat brachio; proprioque alveo redditus, sibi ipse miscetur. Id vero non sponte facit, sed humani arte ingenii coactus. Unde vero Pontium nomen locus acceperit, et Ister vi in alveum redigatur, nunc dicam.

Cum Traianus animo vir acri et impigro, indigne ferre videretur, quod non interminatum haberet imperium, sed Istro finitum, ponte fluvium iungere maturavit, ut libere transiret, quoties barbaros oppositae orae incolas peteret. Quo autem modo pontem illum construxerit, exponere non laboro: describat qui totius, operis architectus fuit Apollodorus Damascenus. Porro nihil postmodum Romanis id profuit: nam et Istri alluvie et temporis lapsu pons corruit. Tum quoque Traianus bina castella imposuit utrique fluminis