Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/333

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
293
DE AEDIFICIIS IV. 7.

extra ripam positi. In arcto situm castellum Palmatis auxit plurimum laxavitque: quamquam hoc ab ora fluminis distat. Huic etiam proximum de novo statuit castellum Adina; propterea quod Sclaveni barbari ibi delitescere et ex insidiis in viatores grassari soliti, ne iter illac fieret impediebant. Castellum quoque Tilicion, et a sinistro eius latere propugnaculum struxit.

Sic in Mysia Istri ripa cum vicinia munita est: nunc ad Scythas procedam. Hic primum sese offert castellum, nomine S. Cyrilli insigne: in quo quidquid tempori succubuerat, id Iustinianus Aug. accurate renovavit. Post, arx vetus erat, Ulmiton dicta; quae quoniam Sclavenis barbaris grassatoribus diu sedem praebuerat, vacabat penitus, nec iam nisi nomen servabat. Tota a fundamentis reaedificata, oram illam ab incursibus et insidiis Sclavenorum liberam reddidit. Succedit urbs Ibida, quae magnam murorum partem amiserat: his sine ulla cunctatione reparatis, locum praeclare muniit: ultra quem castellum novum (Aegisto nomen est) condidit. Almyrin, itidem castellum in extrema Scythia situm, cuius pars non exigua pessum iverat, renovata fabrica conservavit. Nec silentio praetermittenda sunt caetera loca, quae in hac parte Europae munita sunt.