Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/334

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
294
PROCOPII

8. Iustiniani Aug. aedificia hactenus recensui, quae sunt apud Dardanos, Epirotas, Macedones, caeterasque gentes Illyrici, item in Graecia et ad fluvium Istrum. Iam progrediamur in Thraciam, atque optimum orationis fundamentum ponamus Byzantii: quando haec urbs non solum potentia, sed natura etiam loci Thraciam antecellit, Europae imminens arcis instar, servansque terminum maris, quo ab Asia pars ista orbis dividitur. Quoniam vero quidquid ille Constantinopoli cum sacris tum aliis in locis intra extraque muros aedificavit, superioribus libris retuli, ad consequentia modo pergam.

Castellum est suburbanum, quod consentaneo figurae suae vocabulo Strongylon dicitur. Via, quae hinc Rhegium ducit, cum inaequalis ubique fere esset ac salebrosa, si quando largius plueret, crebris lacunis viatores impediebat. Iam saxis plaustralibus illam stravit imp. noster, itaque facilem reddidit ac plane expedivit. Eius longitudo ad Rhegium usque pertinet: tanta est latitudo, quanta sufficit ut duo plaustra ex adverso acta non comprimantur. Sunt lapides in primis duri: molares esse diceres. Mole praestant: quo fit ut quisque et magnum terrae spatium tegat, et extet altissime.