Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/335

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
295
DE AEDIFICIIS IV. 8.

Tam apte complanati laevigatique sunt, ut non commissi inter se neque accurate compacti, sed in unum coaliti videantur. Sed haec hactenus.

Stagnum est Rhegio proximum. Hoc amnes ex locis altioribus decurrentes accipit, et ad mare usque diffunditur; ita ut commune habeat cum eo littus, idque angustissimum: quod ambo inundant,, adversis fluctibus mutuo cum fremitu concurrentia. Semper enim contrarie procedunt, communi littore: ut proxime accesserunt, cursum retorquent seque referunt, quasi illic sibi terminos fixerint. Ubi miscentur, fretum quoddam est interiectum, cuius aquam utrum ipsorum sibi vindicet, parum constat. Nam nec mare semper stagno infunditur, nec stagnum semper in mare influit: sed post largos imbres, flante austro, e stagno fretum manifeste progreditur: rursus spirante borea, exundare videtur mare in stagnum. Eo loci in brevia longe excurrit mare, spatio intercedente arctissimo, quod ad profundum aequor porrigitur, tamque angustum est, ut Myrmex appelletur. Fretum illud, quo mare, ut dixi, cum stagno copulatur, transitum habebat olim ponte coniunctum ligneo, non sine gravi periculo transeuntium: qui, si fors ita ferret, cum lignis mersi