Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/355

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
315
DE AEDIFICIIS V. 3.

abnuit. Nunc Iustinianus Aug. pontem illi imponere aggressus, acriter in opus incumbit, brevi procul dubio absolvendum: idque ex eo coniicio, quod omnibus illius coeptis manum deus admovet. Quamobrem nullum hactenus consilium imperfectum reliquit; quamvis persaepe visus initio sit suscipere maiora viribus.

Via quaedam est in Bithynia, qua itur in Phrygiam. Haec innumeris hominibus ac iumentis funesta erat hiberno tempore. Etenim pinguissima regio, non solum demissis imbribus magnis vel multa effusa nive ac demum soluta, sed rore etiam forte delapso tenui, in coenum altum et ineluctabile cogebatur, ac viatores plerumque enecabat, soli tenacitate adempto spiritu. Discrimen hoc ipse ac Theodora Augusta sustulerunt generosa munificentia. Nam ad dimidium spatium, quod uno die vir expeditus conficiat, munita lapidibus maximis via publica, praetereuntibus iter solidum paraverunt. Haec ibi Iustinianus Augustus fecit.

Apud Bithynos, in loco, cui nomen Pythia, exiliunt fontes aquae natura calidae. His cum alii multi, tum vero maxime Byzantii, praesertim aegri, recreentur. Ibi ille magnificentiam imperatore dignam exhibuit. Novum