Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/356

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
316
PROCOPII

enim palatium condidit; et ubi calidae prorumpunt aquae, balneas publicas aedificavit. Dulcis aquae fontibus, qui longissime scatent, canali structili huc deductis, aestum, loco antea familiarem, depulit. Templum quoque archangeli, aedemque aegrotorum quieti destinatam, capacitate ac splendore non parum auxit.

4. Est in Galatia fluvius, quem indigenae appellant Siberin, Syceis quidem proximus, Iuliopoli vero dissitus milliaribus decem, ad orientem. Is repente solitus intumescere, viatores multos hauriebat. Rei nuntio permotus imperator, perniciem avertit ponte facto, structura firmo et inundationibus ferendis pari, itemque muro ad pontis latus orientale in propugnaculi modum aedificato, quem huius artis periti promachon vocant. Templum etiam ab occidente statuit, praetereuntibus saluti futurum hyeme. Iuliopolis muros tundebat flumen et quatiebat, ab occasu praeterfluens. At ipsum inhibuit imperator praeducto moenibus aggere ad pedes minimum quingentos; itaque urbis munimentum in sicco servavit.

Haec vero fecit in Cappadocia. Ibi Caesarea, urbs maxima et antiquitus frequens, iis erat moenibus cincta, quae ob nimium ambitum indefensa expugnari facile possent. Multum enim spatii supervacanei complecteban-