Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
320
PROCOPII

ulla cunctatione restituit, pristinoque alveo seu lecto, ut vocant, fluvium reddidit. Haec ibi peracta.

Urbem Tarsum flumen Cydnus interluit. Is alias semper innoxius, semel gravem perniciem attulit, hac de causa. Circiter aequinoctium vernum, coortus repente auster vehemens nivem penitus dissolvit, quae per hiemem caelo demissa, montem ‘aurum pene totum tegebat. Tum ex omnibus scopulis aquarum rivi confluere; cunctis ruere torrentes alveis; passim ex imo Tauro eiusque radicibus fontes manare. His Cydnus aquis turgidus, quippe quae ipsi ex propinquo influebant, simul auctus imbrium vi; "‘arsi suburbia, ad meridiem obversa, subita exundatione funditus delet: urbem invadit murmurans: pontes impendio minores disturbat: late fora occupat omnia, compita mergit: domorum cubiculis ac coenaculis innatans, magia atque magis attollitur. Noctem ac diem unum civitas in eiusmodi periculo ac veluti salo procelloso versata est. Sensim subsidens fluvius vix tandem se recepit. Quae cum audisset imp. Iustinianus, hoc inventum adhibuit. Principio, alterum alveum flumini ante urbem molitus est; ut ibi divortio divisis aquis,