Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/361

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
321
DE AEDIFICIIS V. 6.

dimidia ad summum pars Tarsum peteret. Deinde pontes multo latiores fecit ac firmiores quam ut Cydni exundantis impetu convelli queant: itaque urbis incolas metu ac discrimine in omne tempus exemit.

6. Sic in Cilicia Iustiniani Aug. coepta se habuere. Hierosolymis vero deiparae templum posuit incomparabile: novam ecclesiam indigenae appellant. Id iam ego describam, hoc unum praefatus, eius urbis maximam partem in colles assurgere, non terrenos, sed asperos ac praecipites, qui vias in gradus fractas ex alto in declive porrigant. Ac caetera quidem urbis aedificia locum obtinent uniusmodi, vel in colle aliquo sita, vel in plano, ubi terra se mollius explicat. Unum hoc templum non ita habet. Id enim iussit in colle omnium editissimo statui, ac praeter caetera latitudinem ipsius longitudinemque praescripsit. Cum autem operi ad imperatoris praescriptum faciendo collis unus non sufficeret, sed a meridie et oriente pars templi deesset quarta, in qua sacerdotibus rei divinae operari licet, hanc artem praefecti operis excogitarunt, actis in extrema planitie fundamentis, substructionem fecerunt, assurgentem cum scopulo: ad cuius verticem cum parietes eduxissent, ipsos concamerarunt, atque aedificium reliquo templi pavimento at-