Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/367

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
327
DE AEDIFICIIS V. 8.

nie plene accurateque in libris egerim, quos de bellis conscripsi: ubi et illud exposui, quomodo Iustinianus Aug. Romano imperio palmetum adiunxerit, Quare, me inepte facere videar, his supersedeo. Montem Sina incolunt monachi, quibus, carissima solitudine libere perfruentibus, vita nihil aliud est nisi sedula quaedam mortis meditatio. Et quoniam nihil mortale expetent, sed rebus humanis omnibus superiores, nec possidere quidquam, nec corpus curare, nec re ulla-recreari quaerunt, illis ecclesiam Iustinianus Aug. condidit dicavitque dei genitrici: ut ipsis liceat ibi vitam in precibus sacrisque traducere. Eam autem non in montis vertice posuit, sed longe infra: nam nemo hominum pernoctare potest in culmine, propter assiduos strepitus et alia quaedam diviniora, quae ibi noctu audiuntur, ac mentem animumque humanum percellunt. Ferunt Mosem ibi quondam acceptas a deo leges promulgasse. Montis radicibus idem imperator castellum imposuit validissimum optimo cum praesidio: ne ex ora illa, quippe deserta, ut dixi, in Palaestinam Saraceni barbari clam irrumpant. Atque haec quidem ibi: quae vero in monasteriis fecit regionis illius ac reliqui orientis, iam summatim persequar.