Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/366

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
326
PROCOPII

illuc ex urbe ducit, intenta custodia teneretur, ascensus tentari inde non poterat. Occupata repente ecclesia, custodes eius trucidant: protinus Samaritanos, qui in urbe erant, contentissima voce inclamant. At illi militem veriti, facinus aggressis adiungere se noluerunt. Haud multo post provinciae praeses (is erat Procopius Edessenus, prudentia vir singulari) sontes comprehensos morte multavit. Tum quidem imperator ad munitionem animum non adiecit: iam vero Iustinianus Augustus, quamvis Samaritanos plerosque ad pietatem Christique sacra traduxerit, ecclesiae tamen in monte Garizim positae veterem murum altero cinxit exteriori, maceriae formam, quam ille, ut dixi, habebat, immutatam relinquens; fecitque opus omnino inexpugnabile. In eadem urbe Christianorum templa quinque a Samaritanis incensa restituit. Haec ibi.

8. In provincia, quam olim Arabiam, hodie Palaestinam tertiam vocant, longissima est solitudo, plane sterilis, siticulosa, atque omnibus vitae commodis vacua. Propter mare rubrum mons Sina asperrimus ac praecipitiis deruptus pendet. Hic mihi non est necesse loca illa describere, cum de mari rubro ac sinu Arabico, de Aethiopibus Auxomitis et Homeritis Sarace-