Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
10
PROCOPII

Romanae genti quae ad hanc ferme diem in bellicis expeditionibus accidere, ita plane narravi, ut rerum gestarum eventus suis quique temporibus ac locis, quoad eius fieri potuit, disponerentur. Nunc reliqua haud libet simili ratione distinguere, cum in hunc locum coniicere sit animus quae sparsim in ditione Romana contigere. Huiusce vero consilii eam habeo causam, quod illa scribere qua maxime ratione oportuisset, nequaquam expedire tum mihi videbatur, cum etiamnum superstites forent, qui ea perpetrassent. Certe latere ipse diutius non potuissem exploratores passim dispositos; neque supplicio crudelissimo non interire, si deprehensus fuissem: quando nec sanguine propinquis fidere tuto poteram. Quin et multorum, quae in superioribus libris memoriae prodidi, silere causas coactus sum. Quare meum erit officium in hac parte hi-