Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/51

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
HISTORIA ARCANA.

storiae, cum res silentio suppressas hactenus, tum earum, quae prius vulgatae sunt, causas edere. Sed aliud, molestum sane et difficillimum, repugnat; nimirum Iustiniani vita ac Theodorae, ad quam animum appellens, tremo, longissimeque retrahor hac cogitatione, ea me iam scripturum, quae nec fide digna, nec verisimilia posteris videbuntur. Ac maxime cum harum rerum historiae longinquus temporis lapsus magnam vetustatem attulerit, vereor ne famam fabulatoris tum referam, et cum recitatoribus tragoediarum annumerer. At rursus me illud confirmat vetatque absterreri gravitate materiae, quod nonnisi testata narro. Nam qui hodie vivunt, certissimi actorum testes, satis habent auctoritatis, ut fidem, quam illa habent, in consequens aevum producant. Quanquam et quiddam aliud me ad haec literis mandanda saepe impulsum diutissime repressit. Ea nempe haud in rem fore posteritati censebam: cum multo magis expediat futuro tempore ignorari improbissime facta, quam, ubi ad tyrannorum aures pervenerint, imitanda illis videri. Eorum enim, qui rerum potiuntur, plerisque expedita semper via est ad sequenda stulte maiorum vitia: atque illi facilius promptiusque ad prava priscorum facinora dilabi solent. Me vero ad eas res historia prodendas in-