Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
18
PROCOPII

ste, victusque ratione prae se ferre moestitiam, identidem circumire domum lacrimans, eiulansque, illud lamentari marito etiamnum superstite, amissam viri optimi fidem, gratiam, benevolentiam, industriam; denique coniugem ipsum in easdem ita pertrahere lamentationes, ut impigre ille quidem elaboraret, quo adamatus revocaretur Theodosius, Tandem Caesarem adit, et Augustam, a quibus ut ille accersatur supplex demum impetrat, quippe qui sibi non in praesentia solum, sed et in posterum domi futurus esset pernecessarius. At inde negat se abiturum Theodosius, affirmatque esse iam animo ad monachorum institutum penitus confirmato. Haec tamen ita simulavit, ut cum primum Byzantio discederet Belisarius, ipse clam (ut et factum est) Antoninam conveniret.

2. Interea cum Photio Belisarius adversus Chosroem mittitur in expeditionem; Antonina, praeter morem pristinum, Byzantii subsistit: summopere enim curavit Belisario se comitem adiungendam, quo ille cunque terrarum pergeret, verita ne ubi solus esset, ad mentem ipeae rediret, suisque neglectis praestigiis, de se opportunum aliquod iniret consilium. Igitur Theodosio ut ad se veniendi omnis pateret aditus, Photium de medio tollere molitur, suadetque nonnullis ex Belisarii sti-