Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
14
PROCOPII

tabescere illi quidem non sine causa videbatur, cum, etsi filius, nullo haberetur loco; contra vero Theodosius multum polleret, ingentibusque afflueret opibus. Nam ea fama erat, ex aerariis Carthaginis et Ravennae ad decem millia pondo auri eum depeculatum fuisse, cum sine collega, summaque autoritate eas illi pertractare pecunias obvenisset. Interea tum Antonina Theodosii percepit animum, non antea desiit adversus filium ex insidiis agere, et arte pene parricidali eum circumvenire, donec obtinuit ut is excederet tot insidiis ferendis impar, Byzantiumque contenderet; Theodosius vero ad se in Italiam veniret, ubi et amasii consuetudine, et coniugis fatuitate abunde iam oblectata, tandem utroquc comite Byzantium appulit. Hic vero coepit Theodosius conscientia perterreri, et in diversas partes agitare consilium. Nam latere demum posse minime sibi persuadebat, cum feminam nequire amplius occultare libidinem cerneret, sed effracto iam aperte animo diffluere, nec ferre graviter publicam adulterii opinionem atque infamiam. Quamobrem Ephesum repetit, comaque, sicut fieri consuevit, detonsa, in albo monachorum conscribi voluit. Tum vero Antonina prorsus insanire, ve-