Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
23
HISTORIA ARCANA.

Colchidem irrumpente, captaque Petra, iisque gestis, quae a me supra declarata sunt, magnam Persicus miles cladem accepit, qua armorum conflictu, qua regionis asperitate ob scopulos, ut dixi, praeruptosque montes vix perviae; qua pestilentia, quae bonam exercitus partem depascebatur; qua denique necessariorum penuria. Interim ex Perside quidam nunciatum veniunt Belisarium ad urbem Nisiben acie devicto Nabeda progressionem facere; Isaurano praesidio obsidione capto, Bleschamem et octingentos Persarum equites captivos ducere. Praeterea exercitu Romanorum alio cum Aretha Saracenorum duce immisso, Tigrim fluvium transgressum, totamque illam provinciam nullis antea incursionibus labefactatam depopulari. Insuper Hunnorum agmen, quod in Armenos Romanae subiectos ditioni Chosroes expedierit (ut eo contendente Romano milite, quid ipse in Colchide moliretur, minus attenderet) iu Valerianum et Romanos incidisse, consertisque manibus infelici praelio pugnasse pene ad internecionem. His auditis, Persae iam fere confecti Lazicae regionis iniquitate, veriti ne in tanta rerum difficultate ob-