Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
24
PROCOPII

viam factis hostibus omnes quicumque incolumes superessent, in abruptis cautibus, saltibusque silvosis cum dedecore, cum liberorum et coniugum ac patriae iactura interirent, quicunque erant in Persarum exercitu spectatissimi, Chosroae conviciari, et neglecti iurisiurandi religionem, violatique communis gentium iuris impietatem obiicere; quodque foedere cum Romanis confirmata societate, deinde non iusto bello in illorum agrum excurrat; Rempublicam denique laedat antiquitate, ac dignitate omnium praestantissimam, quam nec superare pugnando possit. Iamque milites ad res novas tentandas erecto animo erant; id vero Chosroes cum vereretur, malo medicinam excogitavit, relectis Augustae litteris, recens ad Zaberganem in hanc ferme sententiam datis. Quo simus im te, Zabergane, studio, quod nostris te rebus favere non dubitemus, vel tum intelligere potuisti, cum apud nos legationem nuper obires. Quare meae de te opinioni factis plane respondebis, si Chosroae regi ut amico erga rem nostram publicam sit animo persuaseris. Quod si effeceris, recipio fore ut amplissima in te mei coniugis extent beneficia, qui meo absque arbitrio nihil omnino gerit. His lectis, mirari dicebat Chosroes Persarum primoribus, si Rempublicam existimarent, cui femina moderaretur: atque